Mattheus , codex Bezae Cantabrigiensis caput IX

f



1 Et ascendens nauem
transfretauit et uenit in suam ciuitatem
2 et ecce obtulerunt ei
paralyticum in lecto iacentem

[                                        ]
dixit paralytico confide fili
dimittuntur tibi peccata tua
3 et ecce quidam scribarum
dixerunt intra se hic blasphemat
4 et uidens Ihs cogitationes eorum
dixit eis ut quid cogitatis mala
in cordibus uestris
5 quid enim est facilius dicere
dimittuntur tibi peccata
aut dicere surge et ambula
6 ut autem sciatis quoniam Filius hominis
potestatem habet super terram
dimittere peccata tunc dicit paralytico
surge et tolle lectum tuum
et uade in domum tuam
7 et surgens abiit in domum suam
8 uidentes autem turbae timuerunt
et glorificauerunt Dm qui dedit potestatem
talem hominibus
9 et transiens inde Ihs uidit hominem
sedentem super teloneum
Matthaeum nomine
et dicit ei sequere me
et surgens sequebatur eum
10 et factum est ipso discumbente in domo
ecce multi publicani et peccatores
uenientes simul discumbebant cum Ihu
et discipulis eius
11 uidentes autem Pharisaei
dixerunt discipulis suis
quare magister uester
cum peccatoribus et publicanis manducat

12 qui autem audiens dixit non necesse habent
fortes medico sed male habentes
13 euntes autem discite quid sit
misericordiam uolo et non sacrificium
non enim ueni uocare iustos sed peccatores
14 tunc accedunt ad eum discipuli Iohannis
dicentes quare nos et Pharisaei
ieiunamus multa
discipuli autem tui non ieiunant
15 et dixit eis Ihs numquid possunt
fili sponsi iaiunare
in quantum cum ipsis est sponsus
uenient autem dies cum tollatur ab eis
sponsus et tunc iaiunabunt
in illis diebus
16 nemo autem inmittit commissuram panni nobi
in uestimento ueteri tollit enim plenitudo eius
de uestimento et peior scissura fit
17 nec mittunt uinum nobellum in utres ueteres
alioquin rumpit uinum nouellum utres
et uinum perit et utres mittunt autem
uinum nouellum in utres nouos
et utrisque seruantur
18 haec eo loquente illis ecce unus princeps
ueniens adorabat ei dicens
filia mea modo mortua est
sed ueniens inpone manum tuam super eam
et uiuet 19 et surgens Ihs sequebatur eum
et discipuli eius
20 et ecce mulier fluxum sanguinis habens xii annis
accedens retro tetigit
fimbriam uestimenti eius
21dicebat enim intra se

si tetigero tantum uestimenti eius
saluabor : 22 qui autem conuersus stetit
et uidens eam dixit
confide filia fides tua saluabit te
et saluata est mulier ab hora illa
23 et ueniens Ihs in domum principis
et uidens synphoniacos et multitudinem
turbantem se 24 dicebat discedite
non enim mortua est puella sed dormit
et deridebant eum
25 quando autem eiecta est turba ueniens tenuit
manum eius et surrexit puella
26 et exiit fama eius
in totam terram illam
27 et transeunte inde Ihu
saecuti sunt duo caeci clamantes et dicentes
miserere nostri fili Dauid
28 et uenit in domum
et accesserunt ad eum duo caeci
et dicit eis Ihs creditis
quia possum hoc facere dicunt ei etiam Dne
29 tunc tetigit oculos eorum et dixit
saecundum fidem uestram fiat uobis
30 et aperti sunt oculi eorum
et comminatus est eis Ihs dicens
uidete nemo sciat
31qui autem exeuntes diuulgabant eum
in tota terra illa
32 isdem autem exeuntibus ecce optulunt ei
hominem surdum daemoniacum
33 et eiecto daemonio
locutus est surdus
et miratae sunt turbae dicentes

numquam sic paruit in Istrahel
[34] 35 et circumibat Ihs ciuitates uniuersas
et castella docens in synagogis eorum
et praedicans euangelium regni
et curans omnem languorem
et omnem infirmitatem
36 uidens autem turbas misericordia motus est
pro eis quia erant fatigati
et proiecti sicut oues non habentes pastorem
37 tunc dicit discipulis suis
messis quidem multa operari autem pauci
38 orate ergo Dnm messis
ut eiciat operarios ad messem suam.