Mattheus , codex Bezae Cantabrigiensis caput XΧI




1 Et ut adpropiassent Hierosolyma
uenerunt in Betphage · ad Montem Oliueti
tunc Ihs misit · duos discipulos suos 2 dicens
ite in castellum quod contra uos
et mox inuenietis · asinam alligatam
et pullum cum ea · solbentes adducite mihi
3 et si quis uobis dixerit quid facitis
dicetis quoniam Dms eorum opus habet
et continuo dimittit eos
4 hoc autem factum [est] · ut conpleretur
quod dictum est per prophetam dicentem
5 dicite filiae Sion
ecce rex tuus uenit tibi mansuetus
ascendens super asinam
et pullum subiugalem
6 abeuntes autem discipuli fecerunt
sicut praeceperat eis Ihs
7 et adduxerunt asinam et pullum
et superposuerunt super eum uestimenta
et sedebat super eum
8 plurima autem turba · strauerunt uestimenta sua
in uia · alii uero praecidebant ramos
de arboribus · et sternebant in uia
9 turbae autem quae praecedebant eum
et que sequebantur clamabant dicentes
Ossana fili Dauid · benedictus qui benit
in nomine Dmi · Ossana in excelsis
10 et ingresso eo · in Hierosolyma
mota est omnis ciuitas dicens
quis est hic · 11 multi autem dixerunt
hic est propheta Ihs
a Nazaret Galilaeae
12 et introiit Ihs in templum Dei

et eiecit omnes uendentes
et ementes in templo
et mensas numulariorum euertit
et cathedras uendentium
columbas · 13 et dicit eis · scriptum est
domus mea
domus orationis uocabitur
uos autem eam fecistis
spelucam latronum
14 et accesserunt ad eum caeci et clodi
in templo · et curauit eos
15 uidentes autem principes sacerdotum
et scribae · mirabilia quae fecit
et pueros clamantes
in templo et dicentes
Ossana filio Dauid
indignati sunt 16 et dixerunt ei
audis quid isti dicunt
Ihs autem dicit eis etiam · numquam legistis
ex ore infantium et lactantium
praeparasti laudem
17 et relinquens eos exiit foras
ciuitate in Bethaniam
et mansit ibi
18 mane autem transiens in ciuitatem
esuriit · 19 et uidens ficum unam
super uiam uenit ad eam
et nihil inuenit in eam
nisi folia tantum · et dicit ei
iam non ex te fructus erit · in aeternum
et haruit subito ficus
20 et uidentes discipuli ˙mirati sunt dicentes
quomodo subito haruit ficus

21 respondens autem Ihs dixit eis
amen dico uobis · si habueritis fidem
et non hisitaueritis
non solum de ficu facietis
sed et si monti huic dixeritis
tollere et mitte te in mare fiet
22 et omnia quaecumque petieritis
in oratione credentes accipietis
23 et ueniente eo in templum
adcesserunt ad eum docentem
principes sacerdotum
et seniores plebis dicentes
in qua potestate haec facis
et quis tibi dedit
potestatem hanc
24 respondens autem Ihs dixit eis
interrogauo bos · et ego unum sermonem
si dixeritis mihi · et ego uobis dicam
in qua potestate haec facio
25 baptisma Iohannis unde est
de caelo aut ex hominibus
qui autem altercabantur · inter se dicentes
si dixerimus de caelo · dicet nobis
quare non crededistis ei
26 si autem dixeribus ex hominibus
timemus turbam · omnes enim habent
Iohannen · sicut profetam
27 et respondentes Ihu dixerunt
nescimus · ait illis et ipse
nec ego dico uobis
in qua potestate haec facio
28 quid autem uobis uidetur · homo habebat filios
et accedens priori dixit fili

uade hodie operare in uineam
29 qui autem respondens dixit nolo
postea autem paenitentia ductus
iit in uineam
30 accedens autem alteri dixit identidem
qui autem respondens dixit ego Dme eo
et non iit · 31 quis de duobus
uoluntatem patris fecit
dicunt nouissimus
dicit eis Ihs amen dico uobis
quia publicani et meretrices
antecedent uos · in regno caelorum
32 uenit enim ad uos Iohannes
in uia iustitiae · et non credidistis ei
publicani autem et meretrices
crediderunt ei · uos autem uidentes
paenituistis postea · ut crederitis ei
33 aliam parabolam audite
homo fuit pater familias
qui plantauit uineam
et maceriam circumposuit
et fodiit ei torcular
et aedificauit turrem
et locauit eam cultoribus · et profectus est
peregre · 34 cum adpropinquasset autem
tempus fructuum
misit seruos suos
ad colonos · accipere fructos suos
35 et accipientes coloni seruos eius
quem quidem ceciderunt
quem autem occiderunt
quem uero lapidauerunt
36 iterum uero misit · alios plures seruos

prioribus · et fecerunt eis identidem
37 nouissime autem · misit illis
filium suum dicens
reuerebuntur filium meum
38 coloni autem · uidentes filium
dixerunt intra se · hic est heres
uenite occidamus eum · et habeamus
hereditatem eius
39 et accipientes eum occiderunt
et eiecerunt extra uineam
40 si ergo uenerit Dms uineae
quid faciet colonis illis·
41 dicunt ei
malos male perdet eos ·
et uineam
locauit aliis colonis
qui reddent ei fructus
temporibus suis
42 dicit eis Ihs numquam legistis
in scripturis
lapidem quem reprobauerunt
aedificantes · hic factus est
in caput anguli
a dmo facta est haec · et est mirabilis
in oculis uestris
43 propter hoc dico uobis · quia tolletur
a uobis regnum Dei
et dabitur genti
facienti fructos suos [44]
45 et audientes principes sacerdotum
et Pharisaei · parabolas eius
cognouerunt quia de ipsis dicit
46 et quaerentes eum tenere

timuerunt turbas
quia sicut prophetam eum habebant.