Mattheus , codex Bezae Cantabrigiensis caput XII

f


1 in illo tempore abiit ihs sabbatis
per sata discipuli autem illius esurierunt

et coeperunt spicas bellere et manducare
2 Pharisaei autem uidentes eos dixerunt illi
ecce discipuli tui faciunt quod non licet
facere sabbato
3 qui autem dixit eis non legistis
quid fecit Dauid cum esuriit
et qui cum eo
4 quomodo introibit in domum Di
et panes propositionis manducabit
quod non licebat ei manducare
nec qui cum eo nisi sacerdotibus solis
5 aut non legistis in lege
quia in sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum uiolant et sine culpa sunt
6 dico enim uobis quia a templo maior est hic
7 si autem sciretis quid sit
misericordiam uolo et non sacrificium
non condemnassetis innocentes
8 Dns enim est sabbati Filius hominis
9 et transiens inde uenit
in synagoga eorum 10 et ecce homo
erat ibi manum habens aridam
et interrogauerunt eum dicentes
si licet sabbatis curare
ut accusarent eum
11 qui autem dixit eis
qui est in uobis homo
qui habet obet unam
et ceciderit sabbatis in gurgitem
nonne tenet eam et leuat
12 quando ergo superponit homo ab oue
itaque licet sabbatis benefacere
13 tunc dicit homini extende manum tuam

et extendit et restituta est
salba sicut alia 14 et egressi Pharisaei
consilium acceperunt de eo
ut eum perderent
15 Ihs autem sciens secessit inde
et saecutae sunt eum turbae multae
et curabit eos
omnes autem quos curauit 16 comminatus est eis
ut non manifestarent eum
17 ut conpleretur quodictum est
per Esaiam prophetam dicentem
18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus
in quo conplacuit anima mea
ponam Spm meum super eum
et iudicium gentibus adnuntiabit
19 non contendet neque clamabit
neque audiet quis in plateis uocem eius
20 non confringes et linum fumigans
non extintinguet donec eïciat ad uictoriam iudicium
21 et in nomine eius gentes sperabunt
22 tunc oblatus est ei daemoniacus
caecus et mutus et curabit eum
ita ut surdus loqueretur et uideret
23 et stupebant omnes turbae et dicebant
numquid hic est Filius Dauid
24 Pharisaei autem audientes dicebant
hic non eiecit daemonia
nisi in Belzebul principem daemoniorum
25 uidens autem cogitationes eorum
dixit eis omne regnum diuisum
in se desolatur
et omnis ciuitas uel domus diuisa in se
non stauit 26 si autem satanas satanam
eicit

in se diuisus est
quomodo ergo stabit regnum eius
27 si autem in Beelzebul ecio daemonia
fili uestri in quo eiciunt
ideo ipsi iudices erunt uestri
28 si autem Spu Di ego eicio daemonia
ergo praeuenit in uos regnum Di
29 aut quomodo quis introire poterit
in domum fortis et uasa eius
diripere nisi primum alligauerit fortem
et tunc domum eius diripiet
30 qui non est mecum aduersum me est
et qui non colligit mecum dispargit
31 ideo dico uobis omne peccatum
et blasphemia dimittetur hominibus
Sps autem blasphemia
non remittetur hominibus
32 et quicumque dixerit uerbum aduersus Filium
hominis remittetur illi
quicumque dixerit aduersum Spm Sanctum
non dimittetur illi neque in isto saeculo
neque in futuro
33 aut facite arborem bonam
et fructum eius bonum
aut facite arborem malam
et fructum eius malum
de fructo enim arbor adgnoscitur
34 generatio uiperarum
quomodo potestes bona loqui
dum maligni estis
de abundantia autem cordis
os loquitur bona 35 bonus homo
de bono thesauro eicit bona

et malus homo de malo thesauro
profert mala
36 dico autem uobis quoniam omne beruum uacum
quod locuntur homines reddet pro eo
rationem in die iudicii
37 de uerbis enim tuis iustificaueris
et de uerbis tuis condemnaueris
38 tunc responderunt ei quidam scribarum
et Pharisaeorum dicentes Magister
uolumus a te signum uidere
39 qui autem respondens dixit eis generatio mala
et adultera signum querit
et signum non dabitur ei
nisi signum  Ïonae  prophetae
40 sicut enim erat Ïonas in uentre ceti
tres dies et tres noctes
sic erit et Filius hominis
in corde terrae tres dies
et tres noctes
41 uiri Nineuitae resurgunt in iudicio
cum generatione hac et condemnabunt eam
quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ïonae
et ecce plus Ïonae hic 42 Regina Austri
exsurget in iudicium
cum generatione hac et condemnauit eam
quia uenit a finibus terrae
audire sapientiam Solomonis
et ecce plus Solomone hic
43 cum autem immundus sps exierit
ab homine
circuit per inaquosa loca
quaerens requiem et non inuenit
44 tunc dicit in domum meam reuertar

unde exibi et ueniens inuenit
domum uacantem
mundatam et ornatam
45 tunc uadit et suscipit secum
septem alios sps nequiores se
et introeuntes habitant ibi
et fiunt nouissima eius peiora prioribus
hominis illius ita erit
et generationi huic pessimae
46 loquente autem eo turbis
ecce mater illius et fratres eius
stabant foris querentes loqui ei
47 dixit autem quidam illi ecce mater tua
et fratres tui stant foras
querentes loqui tibi
48 qui autem respondens dixit dicentibus sibi
quae est mater mea aut qui sunt
fratres mei 49 et extendens manum
super discipulos suos dixit
ecce mater mea et fratres mei
50 quicumque enim facit uoluntatem patris mei
qui est in caelis
ipse meus frater et soror et mater est.