Matthaeus , codex Bezae Cantabrigiensis caput I

f




12 post transmigrationem autem Babylonis
Iechonias genuit Salathiel
Salathiel autem genuit Zorobabel
13 Zorobabel autem genuit Abiuth
Abiuth autem genuit Eliacib
Heliacib autem genuit Azor
14 Azor autem genuit Sadoc
Sadoc autem genuit Achim
Achim autem genuit Heliut
15 Heliut autem genuit Heleazar
Eleazar autem genuit Matthan
Matthan autem genuit Iacob
16 Iacob autem genuit Ïoseph
cui desponsata uirgo Maria
peperit Xrm Ihm
17 omnes ergo generationes ab Abraham
usque ad Dauid generationes sunt xiiii
et a Dauid
usque ad transmigrationem Babylonis
generationes sunt · xiiii ·
et a transmigratione Babylonis
usque ad Xpm generationes sunt xiiii
18 Xpi autem generatio sic fuit
desponsata enim Maria Ioseph
antequam conuenirent
inuenta est in utero habens de Spu San[c]to
19 Ioseph autem uir eius cum esset iustus
et nollet eam praeparare
uoluit clam eam dimittere
20 ipso ea cogitante
ecce angelus Dni per uisum
apparuit ei dicens
Ioseph fili Dauid ne timeas



suscipere Mariam uxorem tuam
quod enim in ea natum est de Spo Sancto est
21 pariet autem filium
et uocauis nomen eius Ihm
ipse enim saluauit populum suum
de peccatis eorum
22 hoc autem totum factum est
ut inpleretur quod dictum est a Dmo
per Esaiam prophetam dicentem
23 ecce uirgo in utero habebit
et pariet filium et uocabit nomen eius
Inmanuel
quod est interpraetatum nobiscum Deus
24 exsurgens autem Ioseph de somno fecit
sicut praecepit ei Angelus Dmi
et suscepit uxorem suam
25 et non cognouit eam
quousque peperit filium
primogenitum
et uocauit nomen eius Ihm