1 - In illis autem diebus
iterum cum multa turba esset
et non habentibus eis quod manducent
conuocatis discipulis ait illis
2 - misereor super istam turbam
quoniam iam triduum est- ex quo hic sunt
et non habent quod manducent
3 et dimittere eos ieiunos nolo in domo
ne fatigentur in uia quoniam qui dam ex illis
dc longe uenerunt 4 et responderunt ei
discipuli sui unde istos possit
quis saturare panibus in solitudinem
et interrogauit eos 5 quod panes habetis
qui dixerunt septe 6 et praecepit turbae
discumbere in terram. et accepit .uii. panes
et gratias agens fregit et dedit
discipulis suis ut adponerent
7 et adposuerunt turbae et habebant
pisces paucos et gratias agens dixit
et ipsos iussit adponi
8 et manducauerunt et saturati sunt
et sustulerunt quod superauerat
fragmentorum sportas septem
9 erant autem qui manducauerant ad iiii milia
et dimisit eos 10 et ipse ascendens
in nauem cum discipulis suis
et uenit in partes Magidan
11 et exierunt pharisaei et coeperunt
quaerentes ab illo
signum de caelo
temptantes eum 12 et ingemiscens
Spu ait
quid gencratio ista quaeret signum
amen dico uobis si dabitur
generationi huic signum
13 emissum faciens illos iterum.
asccndit in nauem abiit ultra
14 et obliti sunt discipuli sumere panea
nisi unum pancm quem habebant secum
in nauem 15 et praecepit eis dicens
uidete a fermento pharisaeorum
et fermento Herodis 16 et cogitabant
ad alterutrum quod panes non haberent
17 quo cognito Ihs ait illis quid cogitatis
in cordibus uestris quia panes non habetis
nondum intellegistis nec perspicitis
sic obtusa sunt corda uestra
18 oculos habentes non uidetis
nec aures habentes non auditis
nec meministis
19 quando de u panibus quos fregi
in quinque milia
et quod cofinos fragmentorum
sustulistis - ad illi dixerunt xii
20 quando autem uii - in quattuor milia
quod sportas fraementorum tulistis
ad illi dixerunt uii 21 et ait illis
quomodo non intellexistis
22 et ueniunt Uethaniam et adferunt
ei caecum et rogauerunt eum
ut illum tangeret
23 et adpraehendi manum caeci
eduxit eum extra uicum
et expuens in oculos eius
et inpositis manibus illi interrogabat eum
si quid uideret 24et aspiciens ait
uideo homines uelut arbores
ambulantes 25 et iterum inposuit ei manus
super oculos eius
et coepit uidere et restitutus est
ita ut uideret clare omnia
26 et dimisit illum in domum suam
et ait illi uade in domum tuam
et nemini dixeris in uico
27 et profectus est Ihs et discipuli eius
in Caesariani Philipphi et in uia
interrogabat discipulos suos dicens
quem me dicunt esse homines
28 qui responderunt ei diccntes
Iohannen Baptistam-alii autem Heliam
alii autem quasi unum ex prophetis
29 ipse autem interrogauit eos
nos autem quem me dicitia esse
respondens autem petrus dicit illi tu es xps
30 et comminatus est eis
nemini dicerent de illo
31 et coepit docere illos quoniam oportet filium
hominis multa pati
et reprobari a senioribus
et a summis sacerdotibus et scribis
et tertia die resurgere
32 et palam uerbum loquebatur
quem respiciens Petrus coepit obiurgare eum
33 ad ille conuersus uidens
discipulos suos comminatus est Petro
dicens uade retro me Satana
quoniam non sapis quae sunt Di
sed quae sunt homimum
34 et conuocata turba
cum discipulis suis dixit
si quis uult post me sequi
deneget se ipsum et tollat crucem suam
et sequatur me 35 qui enim uolucrit
animam suamm saluam facerc pcrdct eam
qui autem perdiderit eam
propter euangclium saluam faciet eain
36 quid enim proderit homini
si lucretur uniuersum orbem
et detrimentum patiatur animae suae
37 aut quid dauit liomo commutatione pro anima
sua 38 qui autem confessus fuerit me
ct mea uerba in generatione hac
adultera et peccatrice
et filius hominis confundetur eum
cum uenerit in gloriam Patris sui
cum angelis sanctis.