Marcus , codex Bezae Cantabrigiensis caput XVI

f


1   et abeuntes emerunt aromata 
    ut eum ungerent
2  et ueniunt mane una sabbati 
    ad monumentum oriente sole 
3  et dicebant ad inuicem quis nobis reuoluit 
    lapidem ab osteo monumenti 
    erat enim magnus ualde 
4  et ueniunt et inueniunt 
    reuolutum lapidem 
5  et intrantes in monumentum 
    uiderunt iubenem sedentem 
    ad dexteram 
    indutum stolam candidam 
    et expauerunt 
6  et dixit illis Angelus 
    nolite timere Ihm quaeritis

    crucifixum surrexit non est hic,
    ecce locus ubi posuerunt eum. 
7  sed ite dicite 
    discipulis eius et Petro 
    quia praecedit uos in Galileam 
    ibi eum uidebitis sicut dixit uobis.  
8  At ille exeuntes fugerunt de monumento
    inuaserat enim eas tremor et pauor 
    et nemini quicquam dixerunt,
    timebant enim. 
9  Surgens aut(em) mane prima sabbati
    apparuit primo Mariae Magdalenae
    de qua eiecerat septem dęmonia
10 illa uadens nuntiauit
    his qui cum eo fuerant
    lugentibus et flentibus
11 et illi audientes quia uiueret 
     et uisus esset ab ea non crediderunt.
12 post haec autem 
    duobus ex eis ambulantibus 
    ostensus est in alia effigie 
    euntibus in uillam . 
13 et illi euntes 
    nuntiauerunt caeteris 
    nec illis crediderunt 
14 nouissime recumbentibus 
    illis undecim apparuit · et exprobrauit 
    incredulitatem illorum et duritiam cordis 
    quia his qui uiderant eum 
    resurrexisse non crediderant · 
15 et dixit eis . 
    euntes in mundum uniuersum · 
    praedicate euangelium



16 omni creaturae qui crediderit
     et baptizatus fuerit saluus erit
    qui aut(em) n(on) crediderit . c(on)demnabi(tur)    
17 signa aut(em) eos qui crediderint
                haec sequentur
in nomine meo daemonia
eicient linguis loquentur
nouis 18 serpentes tollent
et si mortiferu(m) quid biberint
non eis nocebit
super ęgrotos manus imponent.
et bene habebunt
19 et Dns quidem postqua(m)
locutus e(st) eis assumptus e(st)
in caelum et sedit
a dextris Di.
20 Illi aut(em) profecti
praedicauerunt ubiq(ue)
Dno cooperante
et sermonem c(on)firmante
sequentib(us) signis.
Amen.

euangelium s(e)c(un)d(um) Marcu(m)
explicit.
(Incipiunt Actus Ap(osto)lorum.)

__________________________________________________

Epistulæ Iohanis III

qui malefacit non uidit Dm.
12 Demetrio testimonium perhibetur ab omnibus
et ab ipsa ueritate
et nos uero testimonium perhibemus
et scis testimonium nostrum uerum est
13 plura habui scribere tibi
sed nolo per atramentum
et calamum scribere tibi
14 spero enim protinus te uisurum
et os ad os locuturum 15 pax tecum
salutant e amici tui
saluta amicos nominatim

Epistulae Iohanis III
Explicit
Incipit
Actus apostolorum