Marcus, codex Bezae Cantabrigiensis caput XV

f


1 Et confestim mane
consilium fecerunt · summi sacerdotes
cum senioribus et scribis
et uniuerso concilio
et uinctum Ihm duxerunt
in atrium · et tradiderunt Pilato
2 et interrogauit eum Pilatus
tu es rex Iudaeorum
et respondens dixit illi tu dicis
3 et accusabant eum
summi sacerdotes multa · 4 Pilatus autem
interrogauit eum iterum dicens
non respondis quidquam
uides quanti te accusant
5 Ihs autem nihil amplius respondit
ita ut miraretur Pilatus

6 per diem autem festum
dimittere solebat illis
unum ex uinctis quemcumquae petissent
7 erat autem qui dicebatur Barabbas
et cum seditiosis erat uinctus
qui in seditione · fecerat homicidium
8 et ascendit tota turba · et coepit rogare eum
sicut semper faciebat eis
9 Pilatus autem respondens ait illis
uultis dimittam regem Iudaeorum
10 sciebat enim quod per inuidiam
tradidissent eum summi sacerdotes
11 principes uero sacerdotum
suaserunt turbas ut magis
Barabbam dimitteret eis
12 Pilatus autem respondens ait illis
quid ergo uultis faciam regem Iudaeorum
13 ad illi clamauerunt iterum dicentes
cruci adfige eum
14 Pilatus uero dicebat eis
quid enim mali fecit
ad illi magis clamabant cruci adfige eum
15 Pilatus autem dimisit illis Barabban
Ihm autem flagellis caesum tradidit
ut cruci adfigeretur · 16 milites autem
duxerunt eum intus in atrium
quod est praetorii
et conuocauerunt totam cohortem
17 et induerunt eum purpuram
et inposuerunt ei
coronam factam de spinis
18 et coeperunt salutare eum
habe rex Iudaeorum

19 et percutiebant eum harundine in caput
et conspuebant eum · 20 et postquam exuerunt
eum purpuram
et induerunt eum uestimentis suis
et duxerunt eum ut crucifigerent
21 et angariauerunt Simonem
transeuntem Cyreneum
ueniente de uilla
patre Alexandri et Rufi
ut tolleret crucem eius
22 et perduxerunt eum in locum Golgotha
quod est interpraetatum
Caluariae locus · 23 et dabant ei bibere
murram cum uino · et non accepit
24 et cruci adfixerunt eum
diuiserunt uestimenta eius
mittentes sortem super ea
25 erat autem hora tertia
et custodiebant eum
26 erat autem causa criminis eius
inscription hic est
rex Iudaeorum
27 et cum eo crucifixerunt duo latrones
unum ad dextram et unum ad sinistram [28]
29 et praetereuntes blasfemabant eum
mouentes capita et dicentes
qui distruit templum
et aedificat illut in tribus diebus
30 salbum te fac · et descende de cruce
31 et summi sacerdotes · inridentes
alterutrum cum scribis dicebant · alios salbos
fecit se ipsum non potes saluum facere
32 Xps rex Istrahel

descendat nunc de cruce
ut uideamus et credamus ei
et qui simul cum eo adfixi erant
conuiciabantur · 33 et facta est ora sexta
tenebrae factae sunt
per totam terram usque in horam nonam
34 et hora nona · exclamauit uoce magna
heli heli lam’azaphthani
quod est interpratatum
Ds meus Ds meus ut quid dereliquisti
35 et quidam de circumstantibus
audientes dixerunt · Heliam uocat iste
36 et adcurrit unus · et plena spongia
aceto et potum dabat ei dicens
sine uideamus si uenit Helias et deponit eum
37 Ihs autem missa uoce magna expirauit
38 et uelum templi scissum est in duas partes
in duas partes
a summo usque deorsum
39 uidens autem centurio · qui adstabat ib it
sic eum exclamasset exspirasse
uere hic homo Di filius erat
40 erant autem et mulieres · a longe uidentes
inter quas erat · Maria Magdalene
et Maria Iacobi minoris
et Ioseph · mater
et Salome 41 quae cum esset in Galilaea
sequebatur eum · et aliae multae
quae simul ascenderat cum illo in Hierosolyma
42 et cum iam sero esset factum
quae erat parasceue · quod est ante sabbatum
43 uenit Ioseph · ab Arimathia
diues decurio

qui erat et ipse expectans
regnum Di · constanter uenit
ad Pilatum · et petit corpus Ihu
44 Pilatus autem admirabatur si iam obisset
et uocans centurionem
interrogauit eum · si iam mortuus esset
45 et cum cognouisset a centurione
donauit corpus eius Ioseph
46 Ioseph · autem mercatus sindonem
accipiens eum
inuoluit in sindonem
et posuit eum in monumento
quod erat excisum in petra
et aduo lapidem
ad osteum monumenti et abiit
47 Maria autem Magdalene · et Maria Iacobi
notauerunt locum ubi poneretur.