Marcus , codex Bezae Cantabrigiensis caput XIV

f


1 erat pascha post biduum
et quaerebant summi sacerdotes
et scribae
quomodo illum dolo tenerent
et occiderent
2 dicebant enim ne in die festo tumultus fieret
populi · 3 et cum esset Ihs in Bethaniam
in domum Simonis leprosi
recumbente eo uenit mulier · habens
ampullam nardi pistici praetiosi
et fracto alabastro
effudit super caput eius
4 discipuli autem eius · indigne ferebant et dicebant

ut quid perditio ista unguenti
5 potuerat ueniri unguentum istut
plus quam denariis ccc · et dari pauperibus
et fremebant in eam
6 Ihs autem ait illis · sinite eam
quid illi molesti estis
bonum opus operata est in me
7 semper enim pauperes
habetis uobiscum · et cum uolueritis
potestis illis benefacere
me autem non semper habetis
8 quod habuit haec fecit
praeuenit unguento unguere corpus meum
in sepulturam
9 amen dico uobis
quod ubicumquae praedicatum fuerit euangelium
in uniuersum mundum
et quod fecit haec narrabitur
in memoriam eius
10 et Iudas Scariotes unus de · xii ·
abiit ad summos sacerdotes
ut proderet eum · ad illi 11 gauisi sunt
et promiserunt ei pecuniam dare
et quaerebat quomodo oportunae
eum traderet · 12 et prima die
azymorum · quando pascha immolabatur
dicunt ei discipuli : quo uis eamus
et paremus tibi
ut manduces pascha · 13 et misit duos
ex discipulis suis dicens
ite in ciuitate · et occurret uobis
homo amphorae aquae portans
sequimini eum · 14 et quocumque introierit

dicite dmo domus · quia magister dicit
ubi est refectio mea
ubi cum discipulis meis
manducem pascha · 15 et ipse uobis
demonstrauit stratum paratum
grande · et illic parate nobis
16 et abierunt discipuli eius
[et uenerunt discipuli eius] et uenit in ciuitate
et fecerunt sicut dixit illis
et praeparauerunt pascha
17 uespere autem facta · uenit cum · xii ·
18 et discumbentibus illis · et manducantibus
ait Ihs · amen dico uobis
quia unus ex uobis tradet me
qui manducat mecum
19 ad illi coeperunt contristari
et dicere illi singuli numquid ego
et alius nunquid ego · 20 quibus ait
unus ex · xii · qui intingit mecum
in parapside
21 filius quidem hominis tradetur
sicut scriptum est de illo
uae autem homini illi · per quem tradetur
bonum erat illi si non esset natus
homo ille · 22 et manducantibus illis
accipiens panem benedixit
et fregit et dedit illis et dixit
accipite hoc est corpus meum
23 et accipiens calicem gratias egit
et dedit illis · et uiberunt ex illo omnes
24 et ait illis · hoc est sanguis meus
qui est testamenti

qui pro multis effunditur
25 amen dico uobis · quia non
adponam bibere ex generatione
uitis usque in diem illum
cum illud bibam nouum in regno Di
26 et hymno dicto exierunt · in Montem Oliueti
27 tunc ait illis Ihs
qui omnes uos scandalizari habetis
quia scriptum est · percutiam pastorem
et oues dispargentur
28 sed posteaquam surrexero
praecedam uos in Galilam
29 Petrus uero ait illi
et si omnes scandalizati fuerint
sed ego non scandizabor
30 et ait illi Ihs
amen dico tibi quod hac nocte
priusquam gallus cantet ter me negabis
31 ad ille amplius loquebatur
et si oportuerit mihi me commori
non te negabo
similiter autem et omnes dicebant
32 et ueniunt in praedium · cui nomen est
Gesamani · et ait illis
sedete hic donec orem
33 et adsumpsit Petrum
et Iacobum et Iohannen
secum et coepit
pauere et taediari
34 tunc ait illis
contristata est anima mea
usque ad morte sustinete hic
et uigilate · 35 et cum processisset paululum

cecidit in faciem super terram
et orabat si fieri potest
ut transiret ab eo ora haec
36 et dixit · Abba Pater si pobibilia omnia
tibi sunt transferre
hunc calicem a me non sicut ego uolo
sed sicut tu bis · 37 et uenit et inuenit eos
dormientes · et ait Petro
Simon dormis · non potuistis
una hora uigilare
38 uigilate et orate
ne intretis in temptationem
sps quidem promtus · caro autem infirma
39 et iterum abiit orare
40 et ueniens inuenit eos dormientes
erant enim oculi eorum
grauati a somno · et ingnorabant
quid responderent ei · 41 et uenit tertio
et ait illis dormite iam
et requiescite · sufficit finis et ora
ecce traditur filius hominis
in manus peccatorum
42 surgite eamus
ecce prope est qui me tradet
43 et adhuc eo loquente uenit Iudas
Scariotes unus ex · xii · et cum illo turba multa
cum gladiis et fustibus
a summis sacerdotibus · et ab scribis
et a senioribus
44 dederat autem traditor eius
signum dicens
quem osculatus fuero ipse est · tenete eum
et ducite eum diligenter

45 et accedens ait illi Rabbi et
osculatus est eum · 46 ad illi manus iniecerunt
et tenuerunt eum · 47 et unus eiciens
gladium percussit seruus
principis sacerdotis
et amputabit illi auricula
48 Ihs autem ait illis · ad latronem existis
cum gladiis et fustibus conprehendere me
49 cottidie eram aput uos
docens in templo · et non tenuistis me
sed ut adimpleantur scripturae
50 et relinquentes eum omnes fugierunt
51 adulescens autem quidam · sequebatur illos
amictus sindone nuditatis
et tenuerunt illum · 52 ad ille relicta sindone
profugit nudus ab eis ·
53 et adduxerunt Ihm
ad summum sacerdotem
et conuenerunt omnes summi sacerdotes
et scribae et seniores
54 et Petrus a longe · sequebatur eum
usque in atrium summi sacerdotis
et erat sedens · cum ministros
calefacientes se ad ignem
55 summi uero sacerdotes
et uniuersum concilium
quaerebant aduersus Ihm testimonium
ut morti traderent eum
et nec inueniebant
56 multi enim falsum testimonium
dicebant aduersus eum
et conuenientia testimonia non erant
57 et alii surgentes

falsum testimonium dicebant
aduersum eum · 58 quoniam nos audiuimus
hunc dicentem
quia ego destruam hunc templum
fanu factum
et post tertium diem aliut suscitabo
non manibus factum 59 et nec sic erat.
conueniens testimonia illorum
60 et exsurgens summus sacerdos in medium
interrogabat Ihm dicens
non respondes nihil · quid isti tibi
testantur 61 ille autem tacens
nihil respondit
et ait illi summus sacerdos
tu es Xps Filius Benedicti
62 Ihs uero respondens dixit illi ego sum
et uideuitis Filium hominis
ad dexteram sedentem uirtutis
uenientem cum nubibus caeli
63 summus autem sacerdos
scidit uestimenta sua et ait
quid adhuc desideramus testes
64 audistis omnes blasphemias eius
quid uobis uidetur · omnes autem
condemnauerunt eum reum mortis
65 et coeperunt quidam conspuere
in faciem eius · et colaphizabant eum
et dicebant ei profeta
et alapis caedebant eum
66 et cum esset Petrus in atrium
uenit ad eum una ex ancillis
summi sacerdotis
67 et cum uidisset Petrum calefacientem se

aspiciens ait illi · et tu cum Ihu
Nazoreno eras · 68 ad ille negauit dicens
neque scio neque noui quid dicis
et exiit foras ante atrium
et gallus cantauit
69 iterum autem cum uidisset eum ancilla
ad ille rursus negauit · et coepit dicere
circumstantibus quoniam hic ex ipsis est
70 et post pusillum iterum · qui stabant
dicebant uere ex illis es
etenim galilaeus es · 71 ad ille coepit
deuotare et dicere
quia nescio hominem istum quem dicitis
72 et statim secundo
gallus cantauit
et rememoratus est Petrus
uerborum quod dixerat illi Ihs
et coepit flere·