f


1 et procedente eo de templo
ait illi unus ex discipulis suis
magister · aspice qualis lapides

et quales structurae templi
et respondens dixit illis Ihs
2 uidete has magnas structuras
amen dico uobis
quia non relinquetur hic lapis
super lapidem qui non destruatur
et post tertium diem
aliut resuscitetur sine manibus
3  et sedente eo in monte oliueti
contra templum
interrogabant eum seorsum Petrus
et Iacobus et Iohannes et Andreas
4 dic nobis quando haec erunt · et quod signum
cum omnia haec · consummabuntur
5 et respondens Ihs ait illis
uidete ne quis uos seducat
6 multi enim uenient in nomine meo
dicentes ego sum et multos seducent
7 cum autem audieritis bella
et opiniones bellorum ne timueritis
oportet enim fieri sed nondum est finis
8 insurget enim gens contra gentem
et regnum contra regnum
erunt terremota per loca et famis
initium dolorum haec
9 deinde uos ipsos tradent
in conciliis et in synagogis uapulabitis
et ante praesides et reges
stabitis propter me
in testimonium illis · 10 et in omnes gentes
primum autem oportet praedicari euangeliu(m)
in omnibus gentibus
11 et cum produxerint uos tradentes

nolite cogitare quid loquamini
sed quod datum uobis fuerit in illa hora
hoc loquimini · non enim eritis uos
loquentes sed Sps Sanctus
12 et tradet frater fratrem in mortem
et pater filium
et insurgent filii in parentes
et morti adficient eos
13 et eritis odio
ab omnibus propter nomen meum
qui autem sustinuerit in finem
hic saluus erit
14 cum autem uideritis abominationem
desolationis · stantem ubi non debet
qui legit intellegat quod legit
tunc qui in Iudaea sunt fugiant
in montem 15 et qui super tectum
ne descendat in domum
nec introeat tollere quid de domo sua
16 et qui in agro non reuertatur retro
tollere tunicam suam
17 uae autem praegnantibus
et nutrientibus
in illis diebus
18 et orate
ut non hieme ueniant
19 erunt enim diebus illis · tribulationes
quales non fuerunt tales
ab initio creaturae · usque modo
neque erunt post haec
20 et nisi Dms breuiasset dies
propter electos suos
non fieret salua ulla caro

sed propter electos quos elegit
breuiauit dies · 21 et tunc si quis
uobis dixerit ecce hic xps aut ecce illic
nolite credere
22 exsurgent enim pseudoprophetae
et facient signa et prodigia ad se
ducendos · si potest fieri etiam electos
23 uos ergo uidete
ecce praedixi uobis omnia
24 sed in illis diebus
post tribulationem illam
sol contenebricauit
et luna non dauit splendorem suum
25 et stellae quae sunt de caelo
erunt cadentes · et uirtutes
caelestium mouebuntur
26 et tunc uidebunt filium hominis
uenientem in nubibus
cum uirtute multa et gloria
27 et tunc mittet angelos
et congregauit electos
a quattuor uentis
a summum terrae usque ad summum caeloru(m)
28 a ficu autem discite parabolam
cum iam ramus eius tener fuerit
et nata fuerint folill in illa · cognoscetis
quod in proximo est aestas
29 sic et uos cum uideritis
omnia haec fieri
scitote quod in proximo est in osteis
30 amen dico uobis
quoniam non transiet generatio haec
donec haec omnia fiant

31 caelum et terra transibunt
uerba autem mea non transibunt
32 de die autem illo
et hora nemo scit
nequae angeli in caelo
neque filius nisi pater
33 uidete ergo uigilate
nescitis enim quando tempus sit
34 sicut homo peregre profectus
relinquat domum suam
et data seruis suis potestate
cuiusque operis
et ostiario praecepit ut uigilaret
35 uigilate ergo nescitis enim
quando Dms domus ueniat
sero aut media nocte
an galli cantum an mane
36 ne cum uenerit repente
inueniat uos dormientes
37 ego autem dico uobis uigilate.