1 Quoniam quidem multi temptauerunt
conscribere narrationem de his quibus
conpleta sunt in nobis
rebus 2 sicut tradiderunt nobis
qui ab initio ipsi uiderunt et ministri
fuerunt uerbi uisum est 3 et mihi
adsecuto desusum omnibus
diligenter ex ordine tibi scribere
optime Theofile 4  ut cognoscas
de quibus structus es uerborum ueritatem
5  fuit in diebus Hierodis
regis Iudaeae sacerdos
quidam nomine Zacharias de uice
Abia et uxor illi de filiabus
Aaron et nomen eius Elisabet
6 erant autem iusti ambo in conspectu
Dei ambulantes in omnibus
mandatis et iustitiis Dmi sine
macula 7 et non erat illis filius
quoniam erat Elisabed sterilis
et ambo erant seniores
in diebus suis 8  factum est autem
dum sacerdotio fungeretur in ordine
sacerdotii sui in conspectu Dei
9 secundum consuetudinem sacrificii
forte accidit sacrificare intrantem
in templum Dmi 10 et omnis multitudo
populi erat orans
forans hora incensi
11 uisus est autem illi angelus Dmi stans
a dextris altari incensi
12 et conturbatus est zacharias uidens
et timor incidit super eum

13 et dixit ad eum angelus
ne timueris Zacharia quia exaudita est
oratio tua et uxor tua Elisabed
pariet tibi filium et uocabis
nomen eius Iohanen 14 et erit tibi
gaudium et exaltatio et multi super
natiuitate eius gaudebunt 15 erit enim
magnus in conspectu Dmi et uinum
et sicera non bibet et Spiritu
Sancto replebitur adhuc de uentre
matris suae 16 et multos filiorum
Istrahel 17 conuertet ad Dom Dm eorum
et ipse antecedet in conspectu eius
in spiritu • et uirtute Heliae
conuertere corda patrum ad filios et non
consentientes in sapientia iustorum
praeparare Dmo plebem consummatam
18 et dixit Zacharias ad angelum
quomodo cognoscam hoc ego enim sum
senior et uxor mea praecedens
in diebus suis 19 et respondens
angelus dixit ei ego sum Gabriel
qui adsisto in conspectu Dei et missus sum
loqui ad te et euangelizare tibi
haec • 20 et ecce eris tacens et non
potens loqui usque in diem quo
fiant haec quia non credidisti
uerbis meis qui conplebuntur
in tempore suo 21 et erat plebs
expectans Zachariam et
mirabantur in eo quod tardaret
in tempio 22 exiens autem non poterat
loqui illis et cognouerunt

quia uisionem uidit in tempio
et ipse erat adnuens eis et permanebat
surdus 23 et factum est ut conpleti sunt dies
ministerii eius tunc abiit
in domum suam 24 et post dies
istos concepit Elisabed uxor eius
et abscondebat se menses quinque
dicens 25 quoniam sic mihi fecit Dms
in diebus quibus respexit auferre
obprobrium meum in hominibus
26 in mense autem sexto missus est angelus
Gabriel a Deo in ciuitatem Galilaeam
27 ad uirginem disponsatam uiro
cui nomen erat Ioseph de domo Dauid
et nomen uirginis Maria
28 et introiens angelus ad eam dixit
habe benedicta Dms tecum
benedicta tu inter mulieres
29 illa autem • super uerbo conturbata est et cogitabat
in semet ipsa qualis sit salutatio haec
30 Et dixit ei angelus ne timeas Maria
inuenisti enim gratiam apud Dm 31 et ecce
concipiens in utero et paries filium
et uocauis nomen eius Ihm
32 hic erit magnus et filius Altissimi
uocabitur et dabit ei Dms Ds
thronum Dauid patris eius
33 et regnauit super domum Iacob
in saecula   et regni eius
non erit finis 34 et dixit Maria ad
angelum quomodo erit hoc quia uirum
non noui 35 et respondens angelus
dixit ei Spiritus Sanctus superueniet

super te et uirtus altissimi obumbrauit te
propter quod et quod nascitur sanctum uocabitur
filius Dei 36 et ecce Elisabet cognata tua
et ipsa concepit filium in senectute sua
et hic mensis sextus est ei quae
uocatur sterilis 37 quia non est difficile
omne uerbum apud Dm 38 et dixit Maria
ecce ancilla Dmi contingat mihi secundum
uerbum tuum et recessit ab ea angelus.
39 Surgens autem Maria in diebus
istis abiit in montanam cum
festinatione in ciuitate Iuda  40 et introibit
in domum Zachariae et salutabit
Elisabet 41 et factum est ut audiuit
salutationem Mariae Elisabet
exultauit in utero Elisabet
infans eius et inpleta est Spiritu
Sancto Elisabet 42 et exclamauit
uoce magna et dixit benedicta
tu inter mulieres et benedictus
fructus uentris tui 43 et unde
mihi hoc ut ueniat mater Dmi mei
ad me 44 ecce enim ut facta est uox
salutationis tuae in aures meas
exultauit in laetitia infans
in utero meo 45 et beata
quae crediderit quia erit consummatio
quae dicta sunt illi a Dmo
46 Et dixit Maria : magnificat anima
mea Dom 47 et exultauit sps
meus in Deo saluatori meo
48 quoniam respexit Dms super humilitatem
ancillae suae ecce enim amodo

beatam me dicent omnes generationes
49 quoniam fecit mihi magna Ds
qui potens est et sanctum nomen eius
50 et misericordia eius in generationes
et generationes timentibus eum
51 fecit uirtutem in brachio suo
disparsit superbos
cogitatione cordis eorum 52  deposuit
potentes a sedibus et exaltauit
humiles 53 esurientes inpleuit
bonorum et diuites dismisit
inanes 54 adiubauit Israhel pueri
sui memorare misericordiam sicut
locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in aeternum
56 mansit autem Maria cum ea menses tres
et reuersa est in domum suam
57 Elisabet autem conpletum est tempus
ut pariret et peperit filium
58 et audierunt uicini • et
cognati eius quoniam magnificauit Dms
misericordiam suam cum ea et
congaudebant ei 59 et factum est die
octauo uenerunt circumcidere infantem
et uocabant eum. in nomine
patris sui Zacharian
60 et respondens mater eius dixit
non sed uocabitur nom   eius
Iohanes 61 et dixerunt ad eam
nemo est in cognatione tua
qui uocatur nomen hoc •
62 innuebant autem patri eius quid
uult uocari eum 63 et cum petisset

tabulam scripsit Iohanes est
nomen eius 64 et confestim
soluta est lingua eius et mirati sunt
omnes apertum est autem os eius
et loquebatur benedicens Dni 65 et factum est
timor magnus super omnes qui
uicinos eius et in tota montana
Iudaeae loquebantur omnia uerba
haec 66 et posuerunt omnes qui audierunt
in cordibus suis dicentes quid utique
erit infans hic 67 et enim manus Dmi
cum illo et Zacharias pater eius
inpletus est spirito sancto et dixit
68 benedictus Dms Ds Israhel quia uisitauit
et fecit salutem populo suo
69 et elebauit cornum salutis nobis
in domo Dauid pueri sui 70  sicut
locutus est per os sanctorum profetarum
eius qui a saeculo 71  salutem
de manu inimicorum nostrorum et omnium
qui oderunt nos 72  facere
misericordiam cum patribus nostris
memorari testamenti sancti eius
73 iuramentum quod iurauit ad Abraham
patrem nostrum ut daret nobis
74 sine timore de manu inimicorum nostrorum
liberatos seruire ei 75  in sanctitate
et iustifcia in conspectu eius omnes
dies nostros: 76  Et tu autem infans
propheta altissimi uocaueris antecedes enim
ante faciem Dmi parare uias eius
77 dare intellectum salutis populi eius
in remissione peccatorum eorum 78 propter viscera

misericordiae Dei nostri in quibus uisitauit nos
oriens ex alto 79 inluminare lumen
his qui in tenebris et umbra mortis .
sedentibus ut prosperefaciat
pedes nostros in uiam pacis
80 puer autem crescebat et inbaliscebat
spiritu et erat in desertis
usque in diem ostensionis eius
ad Istrahel .